monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Hoc autem et adversus eos valet, qui suas agentes causas contra Dei venire verba velut misericordia maiore conantur, ut ideo videlicet vera sint, quia ea, quae dixit homines esse passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei dignior, iam nullum habentium omnino peccatum.
2 Cur ergo eadem perfectissima sanctitate et cuncta impetrare valentibus mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam suam mitiget et reflectat in melius eosque ab illo igne faciat alienos?
3 An erit forsitan quisquam, qui et hoc futurum esse praesumat adfirmans etiam sanctos angelos simul cum sanctis hominibus, qui tunc aequales erunt angelis Dei, pro damnandis et angelis et hominibus oraturos, ut misericordia non patiantur, quod veritate merentur pati? Quod nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus est.
4 Alioquin nulla causa est, cur non etiam nunc pro diabolo et angelis eius oret ecclesia, quam magister Deus pro inimicis suis iussit orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc ecclesia non oret pro malis angelis, quos suos esse novit inimicos, eadem ipsa causa est, qua fiet ut in illo tunc iudicio etiam pro hominibus aeterno igne cruciandis, quamvis perfecta sit sanctitate, non oret.
5 Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia tempus est paenitentiae fructuosae. Nam quid maxime pro eis orat, nisi "ut det illis Deus, sicut dicit apostolus, paenitentiam et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem?"
Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui, licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso.
6 Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus dumtaxat hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis; nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur, qui, etsi adversantur ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati, ut pro eis exaudiatur ecclesia et filii efficiantur ecclesiae.
7 Si qui autem usque ad mortem habebunt cor impaenitens nec ex inimicis convertentur in filios, numquid iam pro eis, id est pro talium defunctorum spiritibus, orat ecclesia? Quid ita, nisi quia in parte iam diaboli computatur, qui cum esset in corpore non est translatus ad Christum?
Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, ut, quamvis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis.
8 Nam pro defunctis quibusdam vel ipsius ecclesiae vel quorumdam piorum exauditur oratio, sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo vita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas patiuntur spiritus mortuorum, inpertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur aeternum.
9 Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice vivorum atque mortuorum: "Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam:" nimiae praesumptionis est dicere cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quo Deus ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius praesumptionis persuasionem facere, ut de ipsa quoque vita vel desperetur vel dubitetur aeterna.
Nemo itaque sic intellegat psalmum canentem: "Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas?" ut opinetur de hominibus bonis veram, de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis veram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam.
10 Hoc enim, quod ait psalmus, ad vasa misericordiae pertinet et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse propheta, qui cum dixisset: "Numquid obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas?" continuo subiecit: "Et dixi: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi."
Exposuit profecto quid dixerit: "Numquid continebit in ira sua miserationes suas?"
Ira enim Dei est etiam ista vita mortalis, ubi homo vanitati similis factus est; dies eius velut umbra praetereunt.
11 In qua tamen ira non obliviscitur misereri Deus, faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos, ac sic non continet in ira sua miserationes suas; maximeque in eo, quod expressit hic psalmus dicendo: "Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi," quoniam in hac ipsa aerumnosissima vita, quae ira Dei est, vasa misericordiae mutat in melius, quamvis adhuc in huius corruptionis miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet miserationes suas.
12 Cum ergo isto modo compleatur divini illius cantici veritas, non est eam necesse etiam illic intellegi, ubi non pertinentes ad civitatem Dei sempiterno supplicio punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque ad illa impiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant, ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate cruciari; non ut eas poenas vel numquam subeant vel aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum levioresque patiantur.
13 Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo, quoniam non resisto.
Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam veraciter dictum: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum," et: "Ibunt isti in supplicium aeternum," et: "Cruciabuntur in saecula saeculorum," et: "Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur," et cetera huius modi, non tam ego, quam ipsa scriptura divina planissime atque plenissime redarguit ac refellit.
14 Ninevitae quippe in hac vita egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, velut in hoc agro seminantes, in quo Deus voluit cum lacrimis seminari, quod postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod Dominus praedixit in eis fuisse completum, nisi parum advertat, quem ad modum peccatores Deus non solum iratus, verum etiam miseratus evertat?
15 Evertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Ninevitae, ut ipsa hominum peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit Deus; eversa est Nineve quae mala erat, et bona aedificata est quae non erat.
16 Stantibus enim moenibus atque domibus eversa est civitas in perditis moribus. Ac sic, quamvis propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante venturum, factum est tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam noverat qui praedixit, quo modo in melius esset implendum.
Ut autem noverint isti in perversum misericordes quo pertineat quod scriptum est: "Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te)" legant quod sequitur: "Perfecisti autem sperantibus in te."
Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam volunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis, quia nesciunt eam?
17 Non enim gustaverunt eam. In se namque sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore servili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem.
18 Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe Dei Christus est, "qui factus est nobis, sicut dicit apostolus, sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur."
Hanc Dei iustitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam volunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus, non sunt subiecti.
19 In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in psalmo: "Gustate et videte quam dulcis est Dominus." Et hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum videbimus eum, sicuti est, et implebitur quod scriptum est: "Saturabor, cum manifestabitur gloria tua."
Ita perficit Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in eum.
20 Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum, qua non est impios damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte vivant ac sic possint esse qui orent pro non recte viventibus: quo modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui non sperant in eum?
21 Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam perficit sperantibus in eum, non quam perficere putatur contemnentibus et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi comparare neglexit. Illud quoque apostolicum: "Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur," non ideo dictum est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde sit dictum.
22 Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat epistulas: "Sicut enim vos", inquit, "aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur." Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, atque ait: "Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur." Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et vos et illos?
23 Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi clamarent illud in psalmo: "Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te!"
Omnium itaque miseretur vasorum misericordiae.
24 Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinavit vocavit, iustificavit glorificavit, non hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XXIII <<<     >>> XXV
monumenta.ch > Augustinus > 24